Charter Document - 03169067
| Charter Number: | 03169067 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1247 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Dicti vero ordinatores ad pacem perpetuam ordinaverunt videlicet quod in ecclesiis capellis ville et vallis Evesham et eorum parochianis in quibus episcopus Wygorn iurisdictionem non habebat tempore ordinationis nec nos nec aliquis successorum nostrorum iurisdictionem decetero poterimus vendicare nec aliquam questionem super hoc in posterum suscitare In ecclesia autem de Morton et eius parochianis nobis et successoribus nostris iurisdictionem competentem decreverunt ita quod vicarius ab [] abbate et conventum Evesham nobis et successoribus nostris presentandus vicariam in eadem ecclesia habeat sic taxatam scilicet obventiones altaris et mortuaria et decimas maiores et minores parochianorum ibidem habitantium de terris quas presentialiter tenet aut quibuscumque futuris temporibus excolantur et idem vicarius onera episcopalia et archidiaconalia que fuerunt sustinebit Licebit autem abbati sine preiudicio matricis ecclesie in curia sua apud Morton capellam habere et in ea divina celebrare vel facere celebrari Pensiones autem unius marce de ecclesia de Hilderdon et dimidie marce de ecclesia de Weston super decimam quas abbas percipere consuevit decreverunt ordinatores quod abbas annuatim percipiet de ecclesia de Stowe sui patronatus cum eam vacare contigerit aut citius si rectoris eiusdem assensum poterunt optinere
