Charter Document - 03169010

Charter Document - 03169010


Charter Number: 03169010
Cartulary Title: Worcester 1218-1268 Volume 13
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1179 - 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Thomas dei Gratia abbas Glouc concessi Ernisio capellano perpetuam vicariam in capella de Herdewike assensu Ernisii persone ecclesie de Standisse tenendam de eadem ecclesia cum decimationibus totius villenagii Willelmi de Parco et matris eius et cum decimationibus dimidie virgate terre quam Robertus de Felda tenet et cum una trava de frumento et alia de avena et de una quaque virgata terre in parochia eiusdem capelle excepto dominio abbatis et Willelmi de Parco cum omnibus obventionibus et minutis decimis [] ad eandem capellam pertinentibus Solvendo inde predicte ecclesie de Stanedis annuatim quinque solidos Ipsum quoque Ernisium capellanum domino Willelmo Wygorn episcopo memoratam vicariam presentavi Et ut hec mea concessio rata et inconvulsa permaneat presenti scripto sigilli mei impressione munito eam confirmavi