Charter Document - 03160181
Charter Number: | 03160181 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letters Patent |
Date: | 1267 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit N[icholaus] dei gratia episcopus Wygorniensis salutem in domino sempiternam Noveritis quod in causis et negotiis super iurisdictionem et administratione spiritualium in dioecesi Wygorniensi sede vacante pro priore et capitulo Wygorniensi motis pariter et movendis cum illa iurisdictio ad nos spiritualiter non pertineat eisdem agendi administrandi et alia sicut sibi expedire viderint faciendi liberam reliquimus facultatem In cuius rei testimonium presentes litteras fieri fecimus patentes Dat apud Alwevechyrche in festo Epiphanie anno domini MCCLX sexto