Charter Document - 03160180
| Charter Number: | 03160180 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Indulgence |
| Date: | 1267 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presens scriptum visuris vel audituris N dei gratia Wygorn episcopus salutem in domino Cum redemptionis nostre remedium a divina miseratione per sanguinem preciosissimum agni immaculati et incontaminati Ieshua Cristi nobis defluxerit gloriam summi honoris et supreme reverentie preconium iuxta omnem possibilitatem nostram humili devotione nos decet eidem exibere Cum igitur hunc sanguinem ut creditur firmiter in augumentum dilectionis et augmentum meritorum fidelium misericorditer in terris dimiserit divina clementia catholicos ecclesie filios ex ea que in nobis est ad deum et ad proximum caritate ut eidem nobiscum debitum exhibeant honorem dignum est non solum vocare verum etiam invitare et trahere Hinc est quod de divina miseratione gloriose virginis Marie beati confessoris regis Edwardi et omnium sanctorum meritis confisi omnibus qui ad dictum dominicum sanguinem apud Westmonasterium venerint venerandum vere contritis et pure confessis de iniuncta sibi penitentia quadraginta dies misericorditer relaxamus Datum apud Westmonasterium die translationis sancti Edwardi regis et confessoris anno gratie MCCLX septimo
