Charter Document - 03160174

Charter Document - 03160174


Charter Number: 03160174
Cartulary Title: Worcester 1218-1268 Volume 13
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1239
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus presentes litteras inspecturis W divina miseratione Wigorn ecclesie minister humilis salutem in domino sempiternam Cum ex officii nostri debito pauperum et peregrinorum indigentie prospicere et eisdem affectione paterna subvenire teneamur attendentes magnam pauperum et peregrinorum confluentiam apud Wigorn ut dicti pauperes nostram gratiam sibi sentiant fructuosam de consensu et voluntate conventus Wigorn ecclesie tres marcas ad usus dictorum indigentium elemosinario Wigorn quicunque pro tempore fuerit de ecclesia de Ycumbe cuius patronatus ad dictum conventus pertinere dinoscitur per manus rectoris dicte ecclesie singulis annis in perpetuum nomine perpetui beneficii percipiendas dedimus et auctoritate pontificali confirmavimus Ita tamen quod in dictis tribus marcis dimidia marca quam elemosinarius Wigorn ab eadem ecclesia percipere consuevit computetur De dictis vero tribus marcis Adam de Icumbe percipiet annuatim duas marcas et dimidiam per manum elemosinarii quamdiu vixerit et post ipsius decessum dictus elemosinarius dictas tres marcas integre percipiet ut in usus dictorum pauperum convertantur In cuius rei testimonium hoc presens scriptum sigilli nostri munimine duximus roborandum Datum apud Cyrencestr nono kal Decembris pontificatus nostri anno tertio