Charter Document - 03160172
Charter Number: | 03160172 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1239 |
Date type: | Internal, Episcopal, Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Cristi fidelibus presentes litteras inspecturis W divina miseratione Wyg ecclesie minister humilis salutem in domino sempiternam Quia materialis ecclesie decor mistice provocat quem figurat et fidelium mentes ad appetenda superna provehit et accendit sollicite nobis credimus satagendum ut illa presertim ecclesia cui speciali desponsationis vinculo copulamur decenti luminarum insignita fulgore decentibus etiam fulgeat ornamentis Quoniam autem ad hec onera sustinenda proventus sacristarie Wyg ecclesie deputantur nos de consensu et voluntate capituli nostri Wyg de consensu etiam rectorum ecclesiarum ad quos de iure communi subscripte decime pertinebant auctoritate pontificali concedimus et confirmamus sacristarie predicte decimas inferius annotatas sacristarie predicte perpetuo possidendas Videlicet apud Bradewas tertiam partem decimarum de dominico prioris et conventus Wyg apud Hallawer et Grimlegh tertiam partem decimarum de dominico dictorum prioris et conventus apud Segesbergh tertiam partem decimarum de dominico prioris et conventus apud Hereitertone duas partes decimarum de dominico dictorum prioris et conventus apud Uverbure et Tedintone tertiam partem decimarum de dominico dictorum prioris et conventus apud Nethertone medietatem decimarum de dominico dictorum prioris et conventus apud Febsintone tertiam partem decimarum de dominico dictorum prioris et conventus apud Herdewike decimas feni et bladi quas ab antiquo percipere consuevit apud Clyve prioris tertiam partem decimarum de dominico dictorum prioris et conventus apud Fladeber et Ripple et Hamburi in Salso Marisco decimas terre que quondam vinee fuerint nunc autem redacte sunt in culturam Ut autem hec nostra concessio et confirmatio perpetue firmitatis robur optineant eas presenti scripto sigillique nostri munimine roborari eas etiam sigillo capituli nostri fecimus communiri Dat apud Cirenc xi kal Decembris pontificatus nostri anno tertio