Charter Document - 03160169
Charter Number: | 03160169 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1260 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Walterus miseracione divina Wigornien ecclesie minister humilis salutem in domino Ad notitiam vestram volumus pervenire quod cum olim inter Stephanum de Candiaco canonicum Lugdunen ex una parte et magistrum Nicolaum de Stanford ex altera super ecclesia de Wolleward nostre diocesis in qua uterque ipsorum se ius habere dicebat questio verteretur tandemque dicta questio per magistrum Hugonem de Mortuomari tunc officialem Cantuar accedente prioris et conventus de Kenilleworth patronorum eiusdem ecclesie de Wolleward expresso consensu et confirmacione nostra et capituli nostri interposita terminata fuisset sicut in dicti magistri et dictorum prioris et conventus nostrisque et capituli litteris continetur subsequenter suscitata fuit super eadem ecclesia nova questio iterum inter partes super qua ordinacioni nostre dicto et voluntati partes predicte se supposuerunt simpliciter et de plano promittentes prestito super scripta dei evangelia corporaliter iuramento et sub pena centum marcarum quam sibi invicem sollempni stipulatione interposita promiserunt quod ordinacionem quam supradicte ecclesie et eius accessoriis apposicione penarum et obligacioni et omnibus huiusmodi negocium contingentibus faciemus inviolabiliter observabunt nec contravenient per se vel per alium facto vel verbo in iudicio vel extra latenter vel patenter arte vel ingenio seu fraude Nos vero communicato prudentum consilio habentes solum deum pre oculis ponderatis etiam diligenter omnibus ponderandis et animarum saluti quantum rei qualitas patitur providentes super predictas auctoritate ordinaria taliter ordinamus videlicet quod dictus magister Nicholaus sit rector eiusdem ecclesie et omnia onera ordinaria sustineat extraordinaria vero uterque sustineat pro medietate estimationis dicte ecclesie dictusque Stephanus ex ordinatione nostra quam realem esse volumus triginta marcas annuas nomine simplicis beneficii quamdiu vixerit et in habitu fuerit clericali extra religionem habeat et percipiat sine diminucione aliqua in eadem Quas quidem triginta marcas idem magister Nicholaus solvet eidem Stephano vel assignato ipsius in quindena resurrectionis dominice annis singulis apud Novum Templum London vel rector ipsius qui pro tempore fuerit cedente vel decedente dicto magistro Nicholao et superstite Stephano memorato et fiat prima solucio in quindena resurrectionis dominice anno domini MCC sexagesimo primo et aliis annis sequentibus eodem termino Volumus etiam et ordinamus quod si dictus magister Nicolaus in solucione dicte pensionis solvende dictis loco et termino cessaverit quociens ipsum cessare contigerit tociens penam decem librarum committat nisi celeri satisfaccione sibi postea prospexerit quam dicto Stephano vel eius assignato una cum dicta pensione sub pena alia superius nominata solvere teneatur presenti ordinacione per omnia salva manente Et ad observanda omnia et singula supradicta dominus archiepiscopus vel archidiaconus Cantuar vel officiales eorum qui pro tempore fuerint possint ipsum magistrum Nicholaum compellere per excommunicationis interdicti vel suspensionis sententias vel per subtraxcionem aut sequestracionem beneficiorum ipsius que in quacumque diocesi Cantuar provincie habeat prout eis videbitur faciendum quorum diocesanorum quantum ad hoc idem magister Nicholaus ut inpetret consensum in virtute iuramenti prestiti dabit operam efficacem Et quia ordinacionem huiusmodi non solum personalem set etiam realem censemus ordinamus ut si forte dicta ecclesia ad alium pervenerit quicumque vivente dicto Stephano dictam ecclesiam tenuerit prefatam pensionem triginta marcarum sub nominata pena decem librarum eidem Stephano vel eius assignato dictis loco et termino annis singulis solvere teneatur Volumus predicta et precipimus dicto magistro Nicholao sub virtute prestito a se iuramenti quod infra quindenam festi proxime resurrectionis dominice inveniat dicto Stephano vel eius assignato fideiussores ydoneos de attendendis et observandis omnibus et singulis supradictis et perquirat et procuret novum consensum patronorum et confirmacionem capituli nostri infra terminum supradictum Hec autem ordinamus ordinatione facta per dictum magistrum Hugonem salva quantum ad alia consensu etiam patronorum super hoc prius habito et litteris super eodem confectis necnon et litteris confirmacionis capituli nostri et nostris in suo robore duraturis Volumus et ordinamus quod dictus magister Nicholaus sub pena predicta et iuramento prestiti restituat et resingnet omnes litteras apostolicas acta per illas habita et sententias pro se ratas et omnia instrumenta et scripta alia que habet super processibus dicti negotii resignando litteris apostolicis et quibuscumque aliis impetratis vel impetrandis quas ex nunc irritas decernimus ipso iure Ordinamus etiam quod si dicto Stephano per dictum magistrum Nicholaum fuerit in ecclesiastico beneficio provisum quod idem Stephanus vel eius procurator sponte et scienter de eius valore certioratus duxerit acceptandum cum eius fuerit possessionem adeptus pacificam et fructus pacifice perceperit de eodem presens ordinacio vim suam amittat nisi idem beneficium ex causa veteri que tempore provisionis et acceptacionis latebat ab eodem Stephano postea contingat evinci de iure vel de facto quo casu idem Stephanus quandocumque tempore a percepcione dictarum triginta marcarum destiterit ordinamus quod dictas triginta marcas de dicta ecclesia de Wolleward postea percipiat secundum omnem formam et conditiones at penas superius annotatas donec eidem Stephano per eundem magistrum Nicholaum legittime de ecclesiastico beneficio cum effectu sit provisum quod ipse vel eius procurator acceptaverit et fructus ut dictum est perceperit de eodem quod ei sine omni questione et cuiuscumque violencia possit remanere Hec autem omnia ordinamus salva nobis ordinacione super sexaginta marcis quas idem Stephanus ab eodem magistro Nicolao petit nomine arreragiorum de quibus eedem partes nostro se arbitrio submiserunt Huic vero ordinacioni nostre a nobis prelate partes expresse consenserunt et iuraverunt ea que in ipsa continentur universa et singula se inviolabiliter observaturos renunciantes in omnibus et singulis exceptioni doli et in factum et omni alii iuri et facto per quod que dicta sunt vel aliquod eorum differri posset vel anullari In quorum omnium robur et testimonium venerabilis pater dominus archiepiscopus Cantuar supradicto tenore inspecto et intellecto presentibus apposuit signum suum et nos etiam sigillo nostro una cum sigillis parcium presentes litteras fecimus communiri Act die iovis proxima post festum cathedralis beati Petri apostoli anno domini millesimo ducentessimo quinquagesimo nono