Charter Document - 03160154
Charter Number: | 03160154 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1240 - 1241 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus dei gratia Wygorn episcopus eternam in domino salutem Cum non inmerito credamus quod ecclesia nostra tanto magis spiritualibus proficere debeat incrementis quanto plures in ipsa fuerint sacre religionis vinculis alligati quos equidem sancte contemplationis otium sponsi trahit et ducit in amplexum ut novelle plantationes religiosorum in ipsa plantentur solicite nobis esse credimus laborandum Cum igitur hospitale de Theuelesford viris religiosis invenerimus destitutum cum etiam fratres qui quandoque ministraverant in eodem nullius fuissent certe religionis observanciis obligati nos tam capituli nostri quam loci patroni concurrente consensu fratres ordinis Sancte Trinitatis et captivorum ibidem domino perpetuo servaturos duximus collocandos statuentes ut ecclesiam de Cherlecote cum omnibus pertinentiis suis salvo iure ecclesie de Hampton et salvis viginti solidi ecclesie de Wellesborn et alias possessiones et elemosinas omnes quos fratres eiusdem hospitalis possederunt vel ipsi canonice poterunt adipisci perpetuo possideant inconcussas Dat anno gratie MCC quadragesimo apud Kemeseye