Charter Document - 03160139
Charter Number: | 03160139 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1255 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentes litteras inspecturis W miseratione divina ecclesie Wygorn minister humilis et E eadem miseratione abbas Persor salutem in domino Noverit universitas vestra quod licet dilectus in Cristo dominus Ricardus de Budon rector ecclesie beati Andree de Persor in quadam ordinatione inter nos et dictum abbatem et conventum nostrum ex parte una et dictum rectorem super quibusdam proventibus dicte ecclesie ex altera facta idem rector vicarius nominetur non tamen ipsum reputamus vicarium que idem ante ordinationem predictam in ecclesia predicta rector extitit institutus et eundem volumus rectorem predictam in ecclesia predicta rector extitit institutus et eundem volumus rectorem predicte ecclesie suo perpetuo teneri Alii vero post ipsum instituendi vicarii censeantur Dat anno domini millesimo CCL quarto die mercurii proxima ante festum beati Gregorii