Charter Document - 03160137

Charter Document - 03160137


Charter Number: 03160137
Cartulary Title: Worcester 1218-1268 Volume 13
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1246
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus W divina miseratione Wigornien episcopus salutem in domino De dei misericordia et de beate Marie virginis omniumque sanctorum meritis confidentes omnibus vere contritis et confessis qui sustentationi pauperum hospitalis de Ospring iuxta Faveresham de bonis sibi a deo collatis pias impenderint elemosinas parochianis videlicet nostris et aliis quorum diocesani hanc nostram indulgentiam ratam habuerint viginti dies de iniuncta sibi penitentia relaxamus Nolumus tamen quod per has litteras nostras in episcopatu nostro ad predicandum aliquis admittatur Dat apud Eycteham in Kancia anno domini MCC quadragesimo sexto mense Iunii