Charter Document - 03160110

Charter Document - 03160110


Charter Number: 03160110
Cartulary Title: Worcester 1218-1268 Volume 13
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1265
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo domino suo H dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie et duci Aquitannie W divina miseracione Wygornien ecclesie minister humilis salutem et in celestibus regnare cum Cristo Noverit excellencia vestra quod Robertus de Trokemerton de comitatu Wygorn propter suam multiplicatam contumaciam excommunicacionis sententia innodatus in ea per quadraginta dies et amplius pertinaciter perstitit et ad satisfaccionem redire contempnit Quoniam autem ad regiam pertinet dignitatem eos qui discipline ecclesiastice sunt rebelles per seculare brachium choercere dominacioni vestre supplicamus humiliter et devote quatinus pertinaciam dicti Roberti tali animadversione castigari precipiatis si placet quod ex hoc aliorum qui ad contempnendum ecclesie claves sunt proni presumptuosa temeritas reprimatur Valeat excellencia vestra in domino Dat apud Blokeleg die dominica infra octabas epiphanie anno domini MCCLX quarto