Charter Document - 03160109

Charter Document - 03160109


Charter Number: 03160109
Cartulary Title: Worcester 1218-1268 Volume 13
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1264
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Reverentissimo domino suo H dei gratia illustri regi Anglie domino Hibernie et duci Aquitannie W divina miseracione Wygornien ecclesie minister humilis salutem et in celestibus regnare cum Cristo Noverit excellencia vestra quod Iohannes de Serenis Robertus et Walterus monachi sancti Dionisi in Francia apud Derehurst in comitatu Glouc commorantes propter eorum offensam et contumaciam manifestam excommunicacionis sentencia innodati in ea per quadraginta dies et amplius pertinaciter perstiterunt et ad satisfaccionem redire contempnunt Quoniam autem ad regiam pertinet dignitatem eos qui discipline ecclesiastice sunt rebelles per seculare brachium cohercere dominacioni vestre supplicamus humiliter et devote quatinus pertinaciam dictorum excommunicatorum tali animadversione castigari precipiatis si placet ut per hoc aliorum qui ad contempnendum ecclesie claves sunt proni temeraria presumpcio reprimatur Valeat excellencia vestra in domino Dat London die apostolorum Simonis et Iude anno domini MCCLX quarto