Charter Document - 03160108

Charter Document - 03160108


Charter Number: 03160108
Cartulary Title: Worcester 1218-1268 Volume 13
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1264
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo domino suo H dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie et duci Aquitannie W divina miseracione Wygornien ecclesie minister humilis salutem et in celestibus regnare cum Cristo Noverit excellencia vestra quod Radulfus de Brackell vagus in comitatu Warewyk propter suam multiplicatam contumaciam et delictum manifestum ab eodem in diocesa nostra commissum excommunicacionis sententia innodatus in ea per quadraginta dies et amplius pertinaciter perstitit et ad satisfactionem redire contempnit Quoniam autem ad regiam pertinet dignitatem eos qui discipline ecclesiastice sunt rebelles per seculare brachium cohercere dominacioni vestre supplicamus humiliter et devote quatinus pertinaciam dicti Radulfi tali animadversione castigari precipiatis si placet quod ex hoc aliorum qui ad contempnendum ecclesie claves sunt proni presumptuosa temeritas reprimatur Valeat excellencia vestra semper in domino Dat apud Hakinton iuxta Cantuar in crastino sancti Egidii abbatis anno domini MCCLX quarto