Charter Document - 03160107

Charter Document - 03160107


Charter Number: 03160107
Cartulary Title: Worcester 1218-1268 Volume 13
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1264
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo domino suo H dei gratia regi Anglie domino Hybernie duci Aquitannie W divina miseratione Wygornien ecclesie minister humilis salutem et in celestibus regnare cum Cristo Noverit excellentia vestra quod Radulfus de Brackele clericus de comitatu Norhampton ob ipsius multiplicatam et manifestam contumaciam et offensam excommunicationis sententia innodatus per quadraginta dies et amplius pertinaciter perstitit in eadem et adhuc ad satisfactionem redire contempnit Quia vero ad regiam pertinet dignitatem eos qui ecclesiastice discipline sunt rebelles per seculare brachium cohercere excellentie vestre supplicamus humiliter et devote quatinus pertinatiam predicti excommunicati tali animadversione castigari precipiatis si placet ut per hoc aliorum qui ad contempnendum ecclesie claves sunt proni temeraria presumptio reprimatur Et quia dictus [] excommunicatus vagabundus exstitit subterfugia querens et in civitate Lond frequenter conversatur scribatis si placet maiori vel vicecomiti Lond quod contra dictum [] excommunicatum cohercionem debitam exequantur Valeat excellentia vestra semper in domino Dat Lond die Sabbati infra octabas apostolorum Petri et Pauli anno domini MCCLX quarto