Charter Document - 03160105
Charter Number: | 03160105 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1263 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo H dei gratia illustri regi Anglie domino Hibernie et duci Aquitannie W divina miseracione Wygornien ecclesie minister humilis salutem et in celestibus regnare cum Cristo Noverit excellencia vestra quod Agnes de Cane de comitatu Oxon ob suam multiplicatam contumaciam et offensam excommunicacionis sentencia innodata in ea per xl dies et amplius perstitit et ad satisfaccionem redire contempnit Quoniam autem ad regiam pertinet dignitatem eos qui discipline ecclesiastice sunt rebelles per seculare brachium cohercere dominacioni vestre suplicamus humiliter et devote quatinus contumaciam dicte Agnetis tali animadversione castigare precipiatis si placet ut per hoc aliorum qui ad contempnendum claves ecclesie sunt proni temeraria presumpcio reprimatur In cuius rei testimonium has litteras nostras transmittimus dominacioni vestre patentes Dat London vii die Iunii anno domini MCCLXIII