Charter Document - 03160104

Charter Document - 03160104


Charter Number: 03160104
Cartulary Title: Worcester 1218-1268 Volume 13
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1262 - 1263
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo domino suo domino H dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie duci Normannie Aquitannie et comiti Andegavie W miseratione divina Wygorn ecclesie minister humilis salutem cum obsequio reverendo et honore Noverit vestra dominatio quod Hamo de S[]thom comitatus Glouc propter suam offensam et contumatiam manifestam excommunicationis sententia innodatus in eadem sententia per quadraginta dies et amplius pertinatiter perduravit et adhuc perseverare non timeat clavibus ecclesie vilipensis Cum igitur ad ipsius maliciam reprimendam necesse sit vestre potentie brachium invocare hoc vestre plenitudini intimamus ut quod vestrum fuerit [intuitu] iustitie et ecclesie exequamini in hac parte Dat apud Winchecombe die veneris proxima ante festum sancti S[] anno domini MCCLX secundo