Charter Document - 03160103
Charter Number: | 03160103 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1263 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo H dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie duci Normannie Aquitannie et comiti Andegavie W miseratione divina Wygorn ecclesie minister humilis salutem cum obsequio reverendo et honore Noverit vestra dominatio quod Willelmus de Walford [filius] Willelmi de Eywe comitatu Warwyk propter suam contumaciam manifestam et offensam excommunicationis sententia per quadraginta et amplius pertinatiter perduraverunt et adhuc in eadem perseverare non timeant clavibus ecclesie vilipensis Cum igitur ad ipsorum maliciam reprimendam necesse sit vestre potentie brachium invocare hoc vestre plenitudini intimamus ut quod vestrum fuerit intuitu iustitie et sacrosancte ecclesie exequamini in hac parte Dat apud Winchecombe die mercurii proxima post festum sancti Valentini anno domini MCCLX secundo