Charter Document - 03160101

Charter Document - 03160101


Charter Number: 03160101
Cartulary Title: Worcester 1218-1268 Volume 13
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1256
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo domino suo H dei gratia illustri regi Anglie domino Hibernie duci Normannie Aquitannie et comiti Andegavie W divina miseracione Wygorn ecclesie minister humilis salutem et in celestibus regnare cum Cristo Dominacioni vestre significamus quod Ricardus filius Henrici aurifabri et Philippus speciarius Glouc ob manifestam et multiplicatam eorum contumaciam excommunicacionis sententia innodati in ea per quadraginta dies et amplius perstiterunt et ad satisfaccionem redire contempnunt Quoniam autem ad regiam pertinet dignitatem eos qui ecclesiastice discipline sunt rebelles per seculare brachium coherceri dominacioni vestre supplicamus humiliter et devote quatinus contumaciam predictorum Ricardi et Philippi tali animadversione castigari precipiatis si placet ut per hoc aliorum qui ad contempnendum claves ecclesie sunt proni temeraria presumpcio reprimatur Valeat excellencia vestra per tempora longiora Dat apud Wydindon in commemoracione animarum anno domini MCCL sexto