Charter Document - 03160100

Charter Document - 03160100


Charter Number: 03160100
Cartulary Title: Worcester 1218-1268 Volume 13
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1256
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo domino suo H dei gratia illustri regi Anglie domino Hibernie duci Normannie Aquitannie et comiti Andegavie W divina miseracione Wygorn ecclesie minister humilis salutem et in celestibus regnare cum Cristo Dominacioni vestre significamus quod Robertus Deberel de Hanam nostre diocesis in comitatu Glouc ob manifestam et multiplicatam contumaciam suam excommunicacionis sententia innodatus in ea per quadraginta [die]s et a[mplius perst]itit et ad satisfaccionem redire contempnit Quoniam autem ad regiam pertinet dignitatem eos qui [ecclesiastice] discipline sunt rebelles per seculare brachium cohercere dominacioni vestre supplicamus humiliter et devote quatinus contumaciam predicti Roberti tali animadversione precipiatis castigari si placet ut per hoc aliorum qui ad contempnendum claves ecclesie sunt proni temeraria presumpcio reprimatur Valeat excellencia vestra per tempora longiora Dat apud Hemb die sabbati proxima post festum apostolorum Petri et Pauli anno domini MCCL sexto