Charter Document - 03160099

Charter Document - 03160099


Charter Number: 03160099
Cartulary Title: Worcester 1218-1268 Volume 13
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1256
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo domino suo H dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie duci Normannie Aquitannie et comiti Andegavie W divina miseracione Wygorn ecclesie minister humilis salutem et in celestibus regnare cum Cristo Noverit excellencia vestra quod Walterus de Stocwell Reginaldus de Culkerton et Walterus le Westerne de comitatu Glouc propter eorum multiplicatam et manifestam contumaciam excommunicacionis sententia innodati in ea per xl dies et amplius pertinaciter perstiterunt et ad satisfaccionem redire contempnunt Quoniam autem ad regiam pertinet dignitatem eos qui discipline ecclesiastice sunt rebelles per seculare brachium cohercere dominacioni vestre supplicamus humiliter et devote quatinus contumaciam dictorum excommunicatorum tali animadversione castigari precipiatis si placet ut per hoc aliorum qui discipline ecclesiastice sunt rebelles temeraria presumpcio reprimatur Dat apud Hembur die sabbati proxima post festum apostolorum Petri et Pauli anno gratie MCCL sexto