Charter Document - 03160098
| Charter Number: | 03160098 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1256 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[Excel]lentissimo domino suo H dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie duci Normannie Aquitanie et comiti Andegavie W miseratione divina Wygorn ecclesie minister humilis salutem in celestibus regnare cum Cristo [] vestre significamus quod Thoma Hyhurston de Bristoll clericus comitatus Glouc ob mani[festam] mul[tiplicatam] contumaciam suam excommunicationis sententia per quadraginta dies et amplius [] satisfactionem redire contempnit Quoniam autem ad regiam pertinet dignitatem eos qui eccl[esiastice] [] rebelles sunt per seculare brachium cohercere dominationi vestre supplicamus humiliter et d[evote] quatinus contum[aciam] dicti Thome tali animadversione castigari precipiatis si placet ut per hoc aliorum qui ad contempnendum claves [ecclesie] sunt proni temeraria presumptio reprimatur Valeat excellentia vestra per tempora longiora Dat apud London [] anno domini MCCL sexto
