Charter Document - 03160097
Charter Number: | 03160097 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1257 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo H dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie duci Normannie Aquitannie et comiti Andegavie W miseratione div[ina] Wygorn ecclesie minister humilis salutem in eo qui dat salutem et de inimicis triumphum Dominationi vestre significa[mus quod] Rob[ertus] Langbord laicus comitatus Glou ob manifestam et multiplicatam contumaciam suam propter et offensam sententia excommunicationis innodatus [in e]a [per] quadraginta dies et amplius perstitit et ad satisfactionem redire contempnit Quoniam autem ad regiam pertinet dignitatem eos qui ecclesiastice discipline sunt rebelles per seculare brachium cohercere excellentie vestre supplicamus humiliter et devote quatinus contumaciam predicti Roberti tali animadversione castigari precipiatis si placet ut per hoc aliorum qui ad contempnendum claves ecclesie sunt proni temeraria presumptio reprimatur Valeat excellentia vestra per tempora longiora Dat apud Hembur anno domini MCCL sexto die mercurii proxima post [festum sancti] Mathie