Charter Document - 03160095
| Charter Number: | 03160095 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1255 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverendo domino suo H dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie duci Normannie Aquitanie et comiti Andegavie W divina miseratione Wygorn ecclesie minister humilis salutem in eo qui regibus dat salutem Dominacioni vestre duximus presentibus intimandum quod Willelmus de []to de comitatu Glouc ob suam contumaciam manifestam et offensam excommunicatus in extentatione per quadraginta dies et amplius stetit pertinatiter claves ecclesie contempnendo Quia vero ad regiam excellentiam pertinet eos qui discipline ecclesiastice sunt rebelles brachio competere seculari dominationi vestre supplicamus quatinus in obedientiam et contumatiam predicti W precipiatis castigari [] ad illorum qui proni sunt ad contempnendum claves ecclesie presumptuosa temeritas reprimatur et idem W d[] obedientie debitum per potentiam regiam compelitur Valeat excellentia vestra per tempora diuturna Dat apud [] die Pentecost anno domini MCCL quinto
