Charter Document - 03160093
| Charter Number: | 03160093 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1255 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo H dei gratia illustri regi Anglie domino Ybernie duci Normannie Aquitannie et comiti Andegavie W divina permissione Wygorn ecclesie minister humilis salutem in eo qui dat salutem regibus Noverit excellencia vestra quod Robertus de [] miles de comititatibus Wygorn et Warewyk propter ipsius multiplicatam contumaciam excommunicationis sententia per nostra auctoritate ordinaria meruit innodari et per quadraginta dies et amplius perseverans claves ecclesie contempnendo incorrigibilis existit Quoniam autem ad regiam pertinet dignitatem eos qui discipline ecclesiastice sunt rebelles per seculare brachium cohercere dominationi vestre attente supplicamus quatinus ob honorem dei et sancte ecclesie iuxta consuetudinem regni vestri contumaciam predicti R debita animadversione castigari precipiatis ut per hoc aliorum qui ad contempnendum vinculum excommunicationis sunt proni presumptuosa temeritas reprimatur Valeat excellentissima dominatio vestra per tempora diuturna Dat apud Hertelburii in crastino sancti Martini anno domini MCCL quinto
