Charter Document - 03160092
Charter Number: | 03160092 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1252 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverendo domino suo H dei gratia illustri regi Anglie domino Hibernie duci Normannie Aquitannie et comiti Andegavie W permissione divina Wygorn ecclesie minister humilis salutem in eo qui dat salutem regibus Excellentie vestre tenore presenti intimamus quod Willelmus Hyrun de Canterton de comitatu Glouc ob suam manifestam contumaciam excommunicatus in excommunicatione stetit per quadraginta dies et amplius claves ecclesie contempnendo Quia vero ad regiam dignitatem spect[at] rebelles et inobedientes ecclesie brachio comprimere seculari dominacioni vestre supplicamus attencius quatinus predictum Willelmum Hyrun taliter castigari precipiatis quod aliorum qui proni sunt ad contempnendum claves ecclesie presumptuosa temeritas reprimatur Valeat excellencia vestra per tempora diuturna Dat apud Kemeseye die mercurii proxima ante festum omnium sanctorum anno domini MCCL secundo