Charter Document - 03160091
Charter Number: | 03160091 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1252 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverendo domino suo H dei gratia illustri regi Anglie domino Ybernie duci Normannie Aquitannie et comiti Andegavie W divina miseracione Wigorn ecclesie minister humilis salutem in eo qui regibus dat salutem Noverit excellentia vestra quod Reginaldus de Thiogham de comitatu Glouc propter suam contumaciam manifestam sententia excommunicacionis innodatus in illa per quadraginta dies et amplius prestitit et ad satisfaccionem redire contempnit Quoniam autem ad regiam pertinet dignitatem eos qui discipline ecclesiastice sunt rebelles per seculare brachium cohercere dominacioni vestre attencius supplicamus quatinus ob honorem dei et sancte ecclesie contumaciam dicti Reginaldi tali animadversione castigari precipiatis quod ex hoc aliorum qui ad contempnendum vinculum excommunicacionis sunt proni temeraria presumpcio reprimatur Valeat excellentia vestra in domino Dat London in crastino beati Kalixti anno gratie MCCL secundo