Charter Document - 03160090
| Charter Number: | 03160090 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1252 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverendo domino suo H dei gratia illustri regi Anglie domino Hibernie duci Normannie Aquitannie et comiti Andegavie W permissione divina Wigorn ecclesie minister humilis salutem in eo qui regibus dat salutem Excellentie vestre tenore presenti [] quod Simon de Woy[] de parochia de Almandesbur laicus de comitatu Glouc ob suam manifestam contumatiam sententia excommunicationis stetit per quadraginta dies et amplius claves ecclesie contempnendo Quia vero ad regiam dignitatem spectat rebelles et inobedientes ecclesie brachio comprimere seculari dominationi vestre supplicamus humiliter et devote quatinus predictum Simonem precipiatis taliter castigari quod aliorum qui proni sunt ad contempnendum sancte ecclesie presumptuosa temeritas reprimatur Valeat excellentia vestra in domino per tempora longiora Dat apud Glouc iii non Septembris anno domini MCCL secundo
