Charter Document - 03160089
| Charter Number: | 03160089 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1251 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverendo domino suo H dei gratia illustri regi Anglie domino Hibernie duci Normannie Aquitannie et comiti Andegavie W miseratione divina Wigorn ecclesie minister humilis salutem in eo qui regibus dat salutem Noverit excellentia vestra quod Henricus Payn laicus de comitatu Glouc ob manifestam contumatiam suam sententia excommunicationis innodatus in illa per quadraginta dies et amplius perstitit et ad satisfactionem redire contempnit Quoniam autem ad regiam pertinet dignitatem eos qui discipline ecclesiastice sunt rebelles per seculare brachium cohercere dominationi vestre attente duximus supplicandum quatinus ob honorem dei et sancte ecclesie contumatiam dicti Henrici tali animadversione castigari precipiatis ut ex hoc aliorum qui ad contempnendum vinculum excommunicationis sunt proni presumptuosa temeritas reprimatur Valeat excellentia vestra per tempora diuturna Dat in crastino beati Bartholomei apostoli anno domini MCC quinquagesimo primo
