Charter Document - 03160087
Charter Number: | 03160087 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, Feast, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo H dei gratia illustri regi Anglie domino Hibernie duci Normannie Aquitannie et comiti Andegavie W divina miseratione Wigorn ecclesie minister humilis salutem in eo qui dat salutem regibus Significante nobis dilecto in Cristo filio officiali nostro didicimus [] abbatem de Tinterne et eiusdem loci celerarium propter manifestam contumaciam et offensam in nostra diocesi excommunicationis esse sententia innodatos et in eadem per xl dies et amplius perstitisse Quoniam autem ad regiam pertinet [digni]tatem eos qui discipline ecclesiastice sunt rebelles per seculare brachium cohercere excellentiam vestram rogamus humiliter et devote quatinus contumaciam dicti abbatis et celerarii tali animadversione castigari precipiatis si placet ut ob hoc aliorum qui ad contempnendum claves ecclesie sunt proni temeraria presumptio reprimatur Quia vero dicta abbatia sita est infra terminos Wallie scribatur si placet vicecomiti Glouc in cuius comitatu dictus abbas possessiones optinet laicales Dat [apu]d Widindon die sancte Fidis virginis pontificatus nostri anno nono