Charter Document - 03160086
| Charter Number: | 03160086 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1237 - 1263 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverendo domino suo H dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie duci Normannie Aquitannie et comiti Andegavie W miseratione divina Wygorn ecclesie minister humilis salutem in eo qui dat salutem regibus Excellentie vestre tenore presenti intimamus quod Iohannes de Wisindon laicus de comitatu Glouc ob suam manifestam contumaciam excommunicatus in excommunicatione stetit per quadraginta dies et amplius claves ecclesie contempnendo Quia vero ad regiam dignitatem spectat rebelles et inobedientes ecclesie brachio comprimere seculari dominationi vestre supplicamus attentius quatinus predictum Iohannem de Wisindon taliter castigari precipiatis quod aliorum qui proni sunt ad contempnendum claves eccl[esie] presumptuosa temeritas reprimatur Valeat excellentia vestra per tempora diuturna
