Charter Document - 03160085
Charter Number: | 03160085 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1237 - 1263 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverendo domino suo H dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie duci Normannie Aquitannie et comiti Andegavie W divina miseratione Wygorn ecclesie minister humilis salutem in eo qui dat salutem regibus Noverit excellentia vestra quod David Spyrnigie laicus de comitatu Glouc propter suam manifestam contumatiam excommunicationis sententia innodatus in ea per quadraginta dies et amplius prestitit et ad satisfactionem redire contempnit Quoniam autem ad regiam pertinet dignitatem eos qui discipline ecclesiastice sunt rebelles per seculare brachium cohercere dominationi vestre attentius supplicamus quatinus ob honorem dei et sancte ecclesie contumaciam dicti David tali animadversione si placet castigari precipiatis quod ex hoc aliorum qui ad contempnendum vinculum excommunicationis sunt proni presumptuosa temeritas et temeraria presumptio reprimatur Valeat excellentia vestra in domino