Charter Document - 03160081

Charter Document - 03160081


Charter Number: 03160081
Cartulary Title: Worcester 1218-1268 Volume 13
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1237 - 1263
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Reverendo domino suo H dei gratia regi Anglie domino Hibernie duci Normannie Aquitannie et comiti Andegavie W divina miseratione Wygorn ecclesie minister humilis salutem in eo qui dat salutem regibus Excellentie vestre tenore presenti intimamus quod Iohannes Pintun de parochia de Wulewardesl laicus de comitatu Wygorn ob suam manifestam contumaciam excommunicatus in excommunicatione stetit per quadraginta dies et amplius claves ecclesie contempnendo Quia vero ad regiam dignitatem spectat rebelles et inobedientes ecclesie brachio comprimere seculari dominationi vestre supplicamus attentius quatinus predictum Iohannem Pintun taliter castigari precipiatis quod aliorum qui proni sunt ad contempnendum claves ecclesie presumptuosa temeritas reprimatur Valeat excellentia vestra per tempora diuturna