Charter Document - 03160080

Charter Document - 03160080


Charter Number: 03160080
Cartulary Title: Worcester 1218-1268 Volume 13
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1237 - 1263
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo domino suo H dei gratia illustri regi Anglie domino Hibernie duci Normannie Aquitannie et comiti Andegavie W miseratione divina Wygorn ecclesie minister humilis salutem in eo qui regibus dat salutem Dominationi vestre significamus quod Galfridus de Dormiton de comitatu Glouc ob manifestam et multiplicatam contumaciam excommunicationis sententia innodatus in ea per xl dies et amplius extitit et ad satisfactionem redire contempnit Quoniam autem ad regiam pertinet dignitatem eos qui discipline ecclesiastice sunt rebelles per seculare brachium cohercere dominationi vestre supplicamus humiliter et devote quatinus contumaciam predicti G excommunicati tali animadversione castigari precipiatis si placet ut per hoc aliorum qui ad contempnandum claves ecclesie sunt proni temeraria presumptio reprimatur Valeat excellentia vestra in domino per tempora longiora