Charter Document - 03160079
Charter Number: | 03160079 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1237 - 1263 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverendo suo H dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie duci Normannie Aquitanie et comiti Andegavie W divina miser[atione] Wygorn ecclesie minister humilis salutem in eo qui dat salutem regibus Noverit excellentia vestra quod Ada de Wichewrth [] de comitatu Wigorn propter suam contumaciam manifestam excommunicationis sententia innodatus in illa per quadraginta dies et amplius perstitit ad satisfactionem redire contempnit Quoniam autem ad regiam pertinet dignitatem eos qui discipline ecclesiastice sunt rebelles per seculare brachium cohercere dominationi vestre attentius supplicamus quatinus ob honorem dei et sancte ecclesie contumaciam dicti A si placet castigari precipiatis quod ex hoc aliorum qui ad contempnendum vinculum excommunicationis sunt proni temeraria presumptuoso reprimatur Valeat excellentia vestra in domino