Charter Document - 03160078
Charter Number: | 03160078 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1237 - 1263 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverentissimo domino suo H dei [gratia] illustri regi Anglie domino Hibernie duci Normannie Aquitannie et comiti Andegavie W divina miseratione Wigorn ecclesie minister humilis salutem in eo qui dat salutem regibus Noverit excellentia vestra quod Reginaldus de Herdon laicus de comitatu Glouc propter suam contumaciam manifestam excommunicationis sententia innodatus in illa per quadraginta dies et amplius perstitit et ad satisfactionem redire contempnit Quoniam autem ad regiam pertinet d[ignitatem] eos qui discipline ecclesiastice sunt rebelles per seculare brachium cohercere dominationi vestre attentius sup[plicamus quat]inus ob honorem dei et sancte ecclesie contumaciam dicti Reginaldi tali animadversione si placet castigari precipiatis [quod ex ho]c aliorum qui ad contempnendum vinculum excommunicationis sunt proni presumptuosa temeritas et temeraria presumptio reprimatur Valeat excellentia vestra semper in domino