Charter Document - 03160073
Charter Number: | 03160073 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1243 - 1263 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris W miseratione divina Wygorn episcopus salutem eternam in domino Noverit universitas vestra quod nos de consensu domini Iohannis abbatis et conventus sancti Petri Glouc et Iacobi de Monte Cello tunc rectoris ecclesie de Haythrop vicariam in eadem ecclesia ordinavimus et dominum Radulphum de Lecchelade capellanum a dictis abbate conventu et rectore presentatum ad eandem admisimus Forma autem ordinationis nostre hec est quod dictus vicarius et successores sui percipient et habebunt omnes decimas feni lini lane hortorum seu curtillagiorum et omnes alias ad dictam ecclesiam pertinentes exceptis maioribus decimis garbarum tantum que ad altilagium non pertinent quas rector predictus et eius successores habebunt Habebit etiam idem vicarius tria mesuagia iuxta curiam rectoris ad dictam ecclesiam pertinentia cum quadam terra eisdem annexa et totam terram arabilem cum pascuis ad dictam ecclesiam pertinentem salva rectori et successoribus suis curia sua cum edificiis et quadam terra eidem curie adiuncta Sustinebit autem idem vicarius et successores sui omnia onera ordinaria debita et consueta ad dictam ecclesiam spectantia una cum lampade quam rectores ad servitium eiusdem ecclesie ex debito sicut dicitur invenire consueverunt In cuius rei []