Charter Document - 03160065
Charter Number: | 03160065 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Promise |
Date: | 1264 - 1300 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras audituris H Londoniensis et W Wigorniensis divina misericordia episcopi salutem in domino Noveritis quod nos in presentia nobilis viri domini Petri dicti Cambellani inspectis sacrosanctis evangeliis iurati promisimus quod liberationem domini Eduardi domini nostri illustris regis Anglie primogeniti procurabimus infra decem dies Postquam nobis per dominum Henricum filium domini regis Alemannie constiterit quod exercitus qui apud Radam congregatus ut dicitur ad impugnandum regnum Anglie ab eodem loco recesserit vel maior pars eiusdem et ab impugnatione dicti regni ex toto destituerit Si vero dicti domini Eduardi liberatio infra dictum tempus non procuretur sub debito dicti iuramenti promisimus et tenemur redire ad partes Francie et in comitatu sancti Pauli ad hoc duxerit eligendum quousque cum effectu ipsius liberatis per nos vel per alios fuerit erimus parti baronum Anglie in aliquo consulentes quousque fuerit liberatus Datum []