Charter Document - 03160063
| Charter Number: | 03160063 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1242 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus permissione divina Wygorn ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Cura suscepti regiminis nos admonet ut ea que locis religiosis ex pia fidelium largitione collata sunt ab auctoritate episcopali robur accipiant Eapropter dilectorum in Cristo filiorum Philippi abbatis et conventus sancti Petri de Castellione religionem et honestatem attendentes ac pie recordationis Baldwini quondam Wygorn episcopi predecessoris nostri vestigiis inherentes possessiones et bona omnia que ex donatione patronorum in episcopatu nostro sunt consecuti eis duximus confirmanda specialiter autem decimas de dominico de Seldesleya et decimas de dominico de La Berga et decimas de dominico de Rudmereleya et decimas de dominico de Amueleya quas per quadraginta annos continue possiderunt eis in proprios usus concedimus et auctoritate pontificali confirmavimus Et ut hec nostra concessio necnon et confirmatio perpetue firmitatis robur obtineat presenti pagine sigillum nostrum apponere curavimus Dat apud Gloucestriam in crastino nativitatis beate Marie anno gratie MCC quadragesimo secundo
