Charter Document - 03160058
| Charter Number: | 03160058 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1239 |
| Date type: | Internal, Episcopal, Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
W dei gratia Wygorn episcopus omnibus Cristi fidelibus presens scriptum inspecturis vel audituris salutem gratiam et benedictionem Noverit universitas vestra quod dominus Henricus de Chaveringewore miles coram nobis peteret quod magister Nicholaus de Bosco rector ecclesie de Elbrichton faceret capellam suam de Chaveringewor deserviri cum tali capellano qui clericum habuit sicut prius per ipsum derserviebatur Super hac intentione a dicto magistro Nicholao lite legittime contestata testibusque productis admissis iuratis et examinatis dictisque eorum legittime publicatis ac super hiis competenter disputata quia partem atque item suam intentionem predictam legittime probasse perpendimus ideo nichil in contrarium legittime probante deum habentes pre oculis invocato super hoc dei omnipotentis nomine super iudicio possessorio pronuntiando reservata questione super iure inveniendi clericum dictum magistrum Nicholaum impetitione dicti H de Chavering militis sententialiter condempnavimus videlicet quod idem magister N in dicta capella de Chaveringewore capellanum et clericum inveniat divina ibi ministrantes reservata nobis potestate super taxatione expensarum Dat apud Aston die iovis proximo ante Pentecosten anno pontificatus nostri tertio
