Charter Document - 03160055

Charter Document - 03160055


Charter Number: 03160055
Cartulary Title: Worcester 1218-1268 Volume 13
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Chirograph
Date: 1259
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conventio facta inter venerabilem patrem Walterum episcopum Wigorn ex una parte et Ricardum de Bruly ex parte altera videlicet quod idem Ricardus concessit et tradidit predicto venerabili patri Waltero ad festum sancti Gregorii anno gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo octavo totum servitium quod idem Ricardus percipere solebat et debebatur de hominibus suis subscriptis apud Eston cum eisdem hominibus de quibus pervenerit illud servitium et cum omnibus eschaetis que de ipsis vel eorum heredibus accidere vel evenire poterint infra terminum subscriptum sine ullo retinento videlicet de David de Eston Waltero de Chyrchull Iohanne molendinario Iohanne carpentario Willelmo le Hore Nicholao Ketel et Osberto Bertario tenendum et habendum totum servitium et homagium predictorum cum ceteris predictis de predicto Ricardo et heredibus suis predicto domino episcopo et suis successoribus vel suis assignatis libere et quiete integre et pacifice a predicto festo sancti Gregorii usque ad terminum duodecim annorum proxime sequentium plenarie completorum Pro hac autem concessione et traditione dedit predictus dominus episcopus predicto Ricardo pre manibus ad negotium suum undecim marcas sterlingorum et unum quarterium frumenti scilicet totam firmam totius termini predicti Predictus autem Ricardus et heredes sui predicto domino episcopo et successoribus suis vel suis assignatis totum servitium hominum predictorum cum ceteris predictis usque ad finem termini predicti warantizabunt defendent et acquietabunt in omnibus Et post finem termini predicti totum servitium predictum cum predictis hominibus ad predictum Ricardum vel ad heredes suorum sine omni contradictione et impedimento predicti domini episcopi et suorum successorum vel suorum assignatorum plenarie revertetur Ut autem hec concessio et traditio pro predicto Ricardo et heredibus suis usque ad finem termini predicti rata permaneat et inconcussa partes huic presenti scripto ad modum cirographi inter ipsos bipartito sigilla sua mutuo apposuerunt Hiis testibus domino Willelmo de Bracy Roberto de Bracy de Eston Ricardo clerico de Estone Iohanne de Chirchulle Hugone de Kemes Ada de Kereswelle Roberto de Folie et aliis