Charter Document - 03160051
Charter Number: | 03160051 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1265 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis [] W [] Clara probitas dilecti in Cristo filii magistri Petri de Bristol nostri penitentiarii atque placida eius conversatio nos bonitas ipsius esse immemores non permittat Cum igitur idem motu proprio et voluntate spontanea prebendam de Westbir decanatui eiusdem loci annexam quam de dono nostro optinuerat in nostris manibus resignaverit absolute quam quidem accepta et admissa resignatione ipsius domino Stephano de Gnoushale contulimus intuitu caritatis nos ad dicti magistri Petri etatem floridam et labores pristinos laudabilium dignos meritis premiorum respectum habentes ne in ultimis suis diebus ipsius minutis facultatibus sibi fiant tempora tediosa de dicti domini Stephani voluntate pariter et assensu taliter duximus disponendum et ordinandum videlicet quod idem magister Peter de dicta prebenda centum solidos argenti quamdiu vixerit nomine simplicis beneficii per manus dicti Stephani et successorum ipsius percipiat annuatim quo magistri eius laudabilis conversatio continuo floreat incremento videlicet unam medietatem in festo sancti Michaelis et aliam in festo Pasche proximo sequenti Ita quod predictus Stephanus et quicumque successive dictam prebendam tenuerit predictos centum solidos dicto magistro Petro cessante anni causa terminis persolvat sub pena viginti solidorum ecclesie Wygorn solvendorum in alicuius termini solutione ipsum cessare contingat In predictorum autem memoriam et roboris firmitatem presentibus fecimus sigillum nostrum apponi Dat Wygorn in crastino sancte Trinitatis anno domini MCCLX quinto