Charter Document - 03160046

Charter Document - 03160046


Charter Number: 03160046
Cartulary Title: Worcester 1218-1268 Volume 13
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1237 - 1266
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Noverit universitas quod cum religiosi viri magister et fratres domus sancti Marci Bristoll coram nobis Waltero permissione divina Wigorn episcopo nostre visitationis officium in nostra diocese exercentibus ad certos diem et locum ad proponendum et ostendendum quo iure capellas de Erdecote et de La Lee decimas et portiones earum nomine perceptas tenent appropriatas fuissent ad iudicamentum avocati iidem religiosi coram nobis iuxta vocationem huius littere comparentes quedam munimenta super dictarum capellarum appropriatione ac decimarum et portionum predictarum perceptione iudicialiter exhibuerunt quibus in scriptis et per commissarios nostros et clericos ipsos in hac parte sufficienter invenimus esse munitos propter quod ipsos religiosos super premissis ab examine nostro totaliter dimittimus absolutos In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Datum apud Yates xvi kalend Novembris anno domini millesimo CC[]