Charter Document - 03160044

Charter Document - 03160044


Charter Number: 03160044
Cartulary Title: Worcester 1218-1268 Volume 13
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letters Patent
Date: 1260
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

W dei gratia Wygorn episcopus universis presentes litteras visuris salutem in vero salutari Universitati vestre notum facimus quod nos ad presentationem dominorum prioris et conventus Bathon ordinis sancti Benedicti ecclesie de Olveston sicut nobis constitit patronorum magistrum Iohannem de Heppegines ad ipsam ecclesiam de Olveston vacantem per liberam resignationem domini Thealdi archidiaconi Leodin quondam rectoris ecclesie admisimus ipsumque in possessionem eiusdem ecclesie cum suis pertinentiis per dilectum in Cristo filium decanum de Bristoll prout ad nostrum spectat officium induci fecimus corporalem volentes ut ipsam ecclesiam pacifice possideat et quiete salvo nobis et successoribus nostris in eadem ecclesia iure dyocesani et ecclesie Wygorn In cuius rei testimonium et munimentum litteras patentes eidem contulimus sigilli nostri caractere roboratas Dat apud Wynchecumb die iovis ante natalem domini anno eiusdem MCCLX