Charter Document - 03160043

Charter Document - 03160043


Charter Number: 03160043
Cartulary Title: Worcester 1218-1268 Volume 13
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recitation
Date: 1251 - 1253
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Universis Cristi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris W dei gratia Wigornien episcopus salutem in domino sempiternam Mandatum domini pape suscepimus in hec verba [] Huius igitur auctoritate mandati partibus in presentia nostra legitime constitutis augmentum quod de vicaria ecclesie de Andever per W de Raleis bone memorie Winton episcopum factum fuit penitus duximus revocandum eadem auctoritate assignavimus dicto Yvo perpetuo vicario eiusdem ecclesie vicarie imperpetuum portiones subscriptas integras videlicet oblationes confessionum visitationum secundum legatum legatorum capellanorum Triennall decimam linnis decimam vitulorum decimam porcellorum decimam ovorum decimam feni istas autem dimidiatas videlicet oblationes natalis domini oblationes Pasche oblationes natalis beate Marie oblationes dedicationis ecclesie oblationes in vigilia sancti Leonardi et in crastino illius sancti et die tertia oblationes corporum putriuum cum cereis et candelis oblationes sponsalium tam cere quam argenti oblationes purificationum tam cere quam argenti oblationes anniversariorum oblationes assumptionis beate Marie oblationes dierum dominicalium oblationes diei omnium sanctorum oblationes Epiphanie oblationes diei assencionis oblationes Pentecostes oblationes septem altarum oblationes diei sancti Iacobi cereos gildarum et oblationes Parascevis cetere autem portiones dicte ecclesie et emolumenta ad eandem spectantes quandocumque et undique perveniant priori et rectori accresant Dictus vero vicarius cum ministris suis et sui successores ecclesie supradicte honeste deserviet et capelle de Foscat prout consuevit et pro decima feni solvet anuatim dicto rectori et suis successoribus decem solidos sterlingorum ad duos anni terminos videlicet ad natalem domini quinque solidos et ad festum sancti Michaelis quinque solidos Statuimus etiam quod capellani et clerici in dicta ecclesia ministraturi dicto rectori ac successoribus sacrum fidelitatis prestent nobis presenti taxatione vicarie corrigendi adiiciendi et interpretandi prout nobis visum fuerit potestatem reservantes In cuius rei testimonium in presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum

Markups

Names Markup:



Universis Cristi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris W dei gratia Wigornien episcopus salutem in domino sempiternam Mandatum domini pape suscepimus in hec verba []embed Huius igitur auctoritate mandati partibus in presentia nostra legitime constitutis augmentum quod de vicaria ecclesie de Andever per W de Raleis bone memorie Winton episcopum factum fuit penitus duximus revocandum eadem auctoritate assignavimus dicto Yvo perpetuo vicario eiusdem ecclesie vicarie imperpetuum portiones subscriptas integras videlicet oblationes confessionum visitationum secundum legatum legatorum capellanorum Triennall decimam linnis decimam vitulorum decimam porcellorum decimam ovorum decimam feni istas autem dimidiatas videlicet oblationes natalis domini oblationes Pasche oblationes natalis beate Marie oblationes dedicationis ecclesie oblationes in vigilia sancti Leonardi et in crastino illius sancti et die tertia oblationes corporum putriuum cum cereis et candelis oblationes sponsalium tam cere quam argenti oblationes purificationum tam cere quam argenti oblationes anniversariorum oblationes assumptionis beate Marie oblationes dierum dominicalium oblationes diei omnium sanctorum oblationes Epiphanie oblationes diei assencionis oblationes Pentecostes oblationes septem altarum oblationes diei sancti Iacobi cereos gildarum et oblationes Parascevis cetere autem portiones dicte ecclesie et emolumenta ad eandem spectantes quandocumque et undique perveniant priori et rectori accresant Dictus vero vicarius cum ministris suis et sui successores ecclesie supradicte honeste deserviet et capelle de Foscat prout consuevit et pro decima feni solvet anuatim dicto rectori et suis successoribus decem solidos sterlingorum ad duos anni terminos videlicet ad natalem domini quinque solidos et ad festum sancti Michaelis quinque solidos Statuimus etiam quod capellani et clerici in dicta ecclesia ministraturi dicto rectori ac successoribus sacrum fidelitatis prestent nobis presenti taxatione vicarie corrigendi adiiciendi et interpretandi prout nobis visum fuerit potestatem reservantes In cuius rei testimonium in presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum