Charter Document - 03160037
| Charter Number: | 03160037 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1236 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presens scriptum inspecturis vel audituris W de Bleys divina permissione Wygorn episcopus eternam in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos ad presentationem delectorum in Cristo filiorum W prioris et conventus Wygorn admisisse Ricardum de Winchecomb capellanum ad perpetuam vicariam ecclesie de Bremesgrave et ipsum in eadem vicarium perpetuum canonice instituisse Consistit autem dicta vicaria in toto alta logio dicte ecclesie de Bremesgrave et capelle de Norton cum principali legato et cum decimis feni provenientibus tantum modo de Bremesgrave et cum quodam manso apud Bremesgrave et altero apud Norton Predictus vero vicarius qui pro tempore fuerit sustinebit omnia onera dicte ecclesie debita et consueta Ut autem hec nostra admissio et canonica institutio debite firmitudinis robur optineat in perpetuum eam presenti scripto sigilli nostri appositione munito salvo nobis et successoribus nostris tam iure pontificali quam parochiali duximus confirmandam Hiis testibus Galfrido canonico Ricardo monacho magistro W archidiacono Wygorn magistro Matheo de Grimel W de Thywe Roberto de Buckyngham magistris Ricardo de Compton Gilberto de Lyndes clericis et aliis
