Charter Document - 03160035
Charter Number: | 03160035 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Assignment |
Date: | 1235 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Willelmus de Bleys divina permissione Wygorn episcopus eternam in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod cum ecclesia de Sobburr vacaret que ad donationem nostram pertinebat nos eandem ecclesiam cum pertinentiis suis requisito assensu capituli nostri Wygorn et optento sacristarie Wygorn caritative contulimus et eam ad fabricam dicte ecclesie Wygorn in perpetuum assignavimus salva W vicario eiusdem ecclesie vicaria quam habet in eadem qui omnia onera dicte ecclesie debita et consueta sustinebit Sacrista vero qui pro tempore fuerit solvet conventui Wygorn annuatim ad pittanciam die anniversarii nostri unam marcam argenti salvo nobis et successoribus nostris tam iure pontificali quam parochiali in dicta ecclesia In cuius rei testimonium presens scriptum sigilli nostri appositione duximus roborandum Hiis testibus Galfrido canonico Iohanne vicario de Hamtone Monialium magistro Waltero de Tywe Roberto de Buckingham et Iohanne de Blockele Anketillo persona de Stok Ricardo de Cumptone clerico et aliis