Charter Document - 03160034

Charter Document - 03160034


Charter Number: 03160034
Cartulary Title: Worcester 1218-1268 Volume 13
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1235 - 1236
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum inspecturis vel audituris Willelmus de Bleys divina permissione Wig episcopus salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod cum inter nos ex una parte et dominum W priorem et conventum nostrum Wig ex altera super capella sancte Helene Wigorn et eiusdem pertinentiis esset dissentio nos ad reprimendum discordie fomitem et bonum pacis reformandum de communi assensu nostro et dictorum prioris et conventus ordinationem memorate capelle cum eiusdem pertinentiis domino W de Tynt rectori ecclesie de Kemes et magistro M de Grimel omni appellatione facta vel facienda remota commisimus Qui prehabita deliberatione et invocata spiritus sancti gratia ordinaverunt secundum quod in scriptis super dicta ordinatione inter nos confectis plenius continetur quibus tam signum nostrum quam dictorum prioris et conventus appensum est Nos vero dictam ordinationem secundum formam in eisdem scripturis contentam ratam habentes eam auctoritate pontificali confirmamus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Hiis testibus Galfrido canonico Iohanne vicario de Hampton Monialium magistris Waltero de Tywe Roberto de Buckynh et Iohanne de Blockel Anketillo persona de Stok Ricardo de Cumpton clerico Gilberto de Lyndes clerico Iordano clerico et aliis