Charter Document - 03160026
Charter Number: | 03160026 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1236 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverendo patri in Cristo et domino karissimo E dei gratia Cant [] W divina permissione Wigorn episcopus [] Litteras sancte paternitatis vestre inspeximus priori et conventui nostro Wigorn destinatas quod vos disposuistis monasterium eorum hac instanti die beate Marie Magdalene visitare et ut in necesariis vobis contra adventum vestrum sibi providerent Cum igitur monasterium predictum Wigorn prioratus noster specialis sit et in eodem prioratu vice abbatis optineamus nec in eodem prioratu aliqua visitatio levis vel alia nobis non vocatis debeat fieri maxime cum negligentes non fuerimus et si forte negligentes inventi fuissemus tamen nobis non vocatis in eodem monasterio nulla deberet fieri visitatio donec constaret de neglegentia nostra Inde est quod paternitati vestre supplicamus quatinus si placet vobis in hac parte differre velitis ad memoriam reducentes quod bone memorie S et R predecessores vestri ad dictum monasterium quondam accedentes nullam visitationem ibidem fecerunt nisi quod capitulum intraverunt verbum dei tantummodo conventui predicto predicantes sine gravi molestia et colloquio nobiscum prius habito non poterimus sustinere quod in dicto monasterio per nos aliqua ad presens fiat visitatio super hiis autem voluntatem vestram et responsum vestrum expectamus apud Kemes gravi infirmitate detenti Valete