Charter Document - 03160022
Charter Number: | 03160022 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1222 - 1236 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus miseratione divina Wygorniensis episcopus eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu et sancte religionis respectu de assensu totius capituli Wygorniensis ecclesie concessisse et dedisse deo et beate Marie et abbati et canonicis de Noteley duas partes decimarum garbarum totius villate de Suell cum antiquo manso eiusdem ecclesie in usus proprios convertendas Itaque prenominati abbas et canonici immunes sunt a prestatione decimarum de dominio suo tam de garbis quam de minutis decimis Totum residuum quod ad prefatam ecclesiam pertinet cedit in usum vicarii qui pro tempore ibidem ministrabit qui etiam omnia onera episcopalia sustinebit salvisa nobis et successoribus nostris consuetudinibus episcopalibus et ecclesie Wygorniensis dignitate Ut autem hec omnia perpetua gaudeat firmitate ea tam sigillo nostro quam sigillo conventus nostri Wigorn fecimus roborari Hiis testibus W archidiacono Wigorn W priore Minoris Malvernie magistro R de Clipest tunc officiali nostro W capellano Gilberto Simone Radulfo Iohanne de Blok clericis et multis aliis