Charter Document - 03160019

Charter Document - 03160019


Charter Number: 03160019
Cartulary Title: Worcester 1218-1268 Volume 13
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1236
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Viro venerabili et amico sibi in Cristo karissimo domino W de Ebor domini regis iusticie apud Glouc itineranti W divina permissione Wigorn episcopus salutem et sinceram in domino dilectionem Ad instantiam dilectorum in Cristo filiorum prioris et conventus Lanthon tam discretioni quam dilectioni nostre duximus significandum quod inspectis instrumentis eorundem prioris et conventus super iure ecclesie de Wyke videlicet bone memorie H quondam regis Anglie avi domini regis et R avunculi eius et I patris eiusdem necnon et patronorum eiusdem ecclesie et etiam bone memorie Rogeri quondam Wygorn episcopi qui ad presentationem eorundem canonicorum admisit Rogerum clericum ad predictam ecclesiam de Wyk ita tamen quod eandem nomine dictorum canonicorum possideret solvendo eidem annuatim pensionem unius marce communicato iuris peritorum consilio requisito capituli nostri Wygorn assensu et optento dictam ecclesiam eisdem canonicis in usus proprios convertendam caritative concessimus salva vicaria quam in eadem ecclesia de consensu eorundem ordinavimus et que volumus vos super iure dictorum canonicorum certificare Vobis significamus in fide qua deo tenemur et in periculo anime nostre quod si intellexissemus dominum Warinum de Monte Canysto ius habuisse in advocatione illius ecclesie nunquam eisdem canonicis eandem ecclesiam in proprios usus concessissemus Set idem dominus Warinus nunquam aliquid ius coram nobis ostendit nisi quod quendam Romanum magistrum Berardum nomine ad dictam ecclesiam nobis presentavit qui quasdam literas nostras ad iusticiarios de bancho optinuit super hiis que in matricula nostra super eadem ecclesia continentur et coram eisdem iusticiariis dicti canonici contra prefatum dominum Warinum optinuerint vos vero si placet partem canonicorum secundum quod potueritis secundum deum et iustitiam promovere velitis Valete in domino